2 Chronicles 8

etc., etc. RAB. ex Hieron. Reddiderat scilicet, quia cum Salomon dedisset non placuerunt. illi. Ideo Salomon propriis utilitatibus eas deputavit. . RAB. Civitas est, ad quam usque Jesus persecutus est inimicos reges in tribu Ephraim, etc., usque ad et alius Bethoron inferior datis Levitis in possessionem. Ezer, scilicet, Mageddo et Gazer et Mello, quae omnes Ecclesiae monstrant decorem: quia verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et laetitiam sibi praeparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus et sanctificatus; Mageddo coena culum ejus; Gazer praecisio vel divisio; Bethoron domus montium; Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium, sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium: et est domus montium, id est, habitatio sanctorum, et fructu justitiae Psal. 83.. Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint. HIERON. In templo, scilicet, quod cedrorum decore vestitum erat, unde Zacharias: Zach. 11.; vel regiis aedificiis quae facta erant de lignis Libani. . Centenarius, qui in computu digitorum, de laeva transit in dexteram, vitam significat aeternam. Quinquagenarius vero, peccatorum remissionem, et aeternam requiem, et gratiam sancti Spiritus significat: quia in psalmo ejusdem numeri poenitentia, confessio, et remissio peccatorum describitur; et per jubilaeum requies futura. Per pentecosten vero in adventu Spiritus sancti septiformis gratia expressa. Quia ex utroque populo elegit Ecclesiae rectores, qui spirituali gratia illuminati, et plene edocti, remissionem peccatorum, vitamque aeternae salutis, et beatitudinem perpetuam appetendam, suo docerent exemplo. . RAB. Holocaustum totum incensum dicitur, hoc in altari crematur, cum in corde cujusque electi qui seipsum totum, scilicet, carne et corde Deo vovit, opus bonum fervente charitatis igne succenditur. . Secundum convenientiam cujusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret . Insula dicitur esse haud procul ab Ahila in Rubro mari, ubi classis Josaphat periit. RAB. Classis quam fecit Salomon etc., usque ad per gratiam Spiritus sancti inveniunt, et eum sapientiae et consilio divina ascribentes tribuunt Nomen provinciae Ophir, ab uno posteriorum Heber vocata, ex cujus stirpe venientes, a fluvio Cophene usque ad regionem Indiae quae vocatur Geria habitasse Josephus refert.
Copyright information for VulgGlossa